Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.19.1 Cic. Fam. 13.19.3 (English) >>Cic. Fam. 13.19.3

13.19.2 nunc non modo non remittimus tibi aliquid ex nostra commendatione quasi adepti iam omnia, sed eo vehementius a te contendimus ut Lysonem in fidem necessitudinemque tuam recipias ; cuius dubia fortuna timidius tecum agebamus verentes ne quid accideret eius modi ut ne tu quidem mederi posses ; explorata vero eius incolumitate omnia a te summo studio et cura peto. quae ne singula enumerem, totam tibi domum commendo, in his adulescentem filium eius, quem C. Maenius Gemellus, cliens meus, cum in calamitate exsili sui Patrensis civis factus esset, Patrensium legibus adoptavit1 ut eius ipsius hereditatis ius causamque tueare.

13.19.3 caput illud est ut Lysonem, quem ego virum optimum a gratissimumque cognovi, recipias in necessitudinem tuam. quod si feceris, non dubito quin in eo diligendo ceterisque postea commendando idem quod ego sis iudici et voluntatis habiturus. quod cum fieri vehementer studeo tum etiam illud vereor ne, si minus cumulate videbere fecisse aliquid eius causa, me ille neglegenter scripsisse putet, non te oblitum mei. quanti enim me faceres cum ex sermonibus cotidianis meis tum ex epistulis etiam tuis potuit cognoscere.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.19.1 Cic. Fam. 13.19.3 (English) >>Cic. Fam. 13.19.3

Powered by PhiloLogic